Hľadaný výraz: Lk 1,39-56, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae 40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”. 46 Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum, 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, 48 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, 50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. 51 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. 54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”. 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.

1

mail   print   facebook   twitter